EXUPERATOR omnium Gentium

EXUPERATOR omnium Gentium
EXUPERATOR omnium Gentium
in Nummo Constantis Imp. ab exsuperando, h. e. superando et subiugando Latinis. Hinc Commodus Exsuperatorius dici amavit, ὑπεραιρων apud Dionem, et Decembrem eodem nomine insignivit: utpote hoc epitheto unice gaudens, ut idem testatur, vide Salmas. ad Lamprid. in Commodo. Appuleius Exsuperantissimus dixit, pro ἐξοχώτατος, in Hermetis Asclepio: quod in Nummo Commodi, Iovi attribuitur epitheton, ita enim inscriptionem eius I. O. M. EXSUP. expoinit Car. Patinus, IOVI.OPTIMO.MAXIMO.EXSUPERANTISSIMO.Relat.Hist. l. 3. ubi de horto Graevii Profesloris Ultraiectini, in quo saxo incisam hanc interpretationem addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”